라틴어 문장 검색

voluntas autem dei non est fatum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 19:2)
sed fatum non tenet ordinem, quia videmus indignos exaltari et dignos deici, quod inordinatum est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 20:2)
sed Iacob et Esau, "ex uno concubitu Isaac, patris nostri", concepti, unius sunt circuli, et tamen non fuerunt unius fati, sicut consequens probavit eventus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 21:2)
ergo videtur fatum nihil esse.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 21:3)
Ulterius quaeritur, quid sit fatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 1:1)
(20) Et dicit Boethius IV De consolatione philosophiae, quod "fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 2:1)
(21) Hermes autem Trismegistus dicit, quod fatum, quod Graeci ymarmenen dicunt, est causarum complexio singulis temporaliter distribuens, quae sacramento deorum caelestium sunt praeordinata.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 3:1)
Fatum multipliciter dicitur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:1)
Fatum aliquando dicitur mors dispositione periodi inducta, sicut dicitur in Anticludiano:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:2)
"Livor post fata quiescit".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:3)
Et hoc modo non quaeritur hic de fato.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 5:6)
(20) Secundo modo dicitur fatum dispositio providentiae divinae de futuro progressu esse et vitae inferiorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:1)
et hoc modo Boethius in "[De] Consolatione philosophiae" loquitur de fato.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:3)
Et hoc modo iterum non quaeritur hic de fato.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 6:4)
(21) Tertio modo dicitur fatum forma ordinis esse et vitae inferiorum, causata in ipsis ex periodo caelestis circuli, qui suis radiationibus ambit nativitates eorum;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION