라틴어 문장 검색

adversae factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub corona vendidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 703:3)
si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non postulo ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis fautores salvi sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 277:1)
secundis rebus elati Romanorum partis eius fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 370:2)
nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter, ut conquaestores singula in subsellia eant per totam caveam spectatoribus, si cui favitores delegatos viderint, ut is in cavea pignus capiantur togae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol33)
virtute ambire oportet, non favitoribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol37)
sat habet favitorum semper qui recte facit, si illis fides est quibus est ea res in manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol38)
hoc pauciloquium rursum idcirco praedico, quia nullus umquam amator adeost callide facundus, quae in rem sint suam ut possit loqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 117)
Nimis facete nimisque facunde malast.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 417)
Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui, historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 2146)
Ego vero, Caesar, neque alienis indicibus mutatis interposito nomine meo id profero corpus neque ullius cogitata vituperans institui ex eo me adprobare, sed omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum sollertiis ex aevo conlatis abundantes alius alio genere copias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes aquam et ad propria proposita traducentes facundiores et expeditiores habemus ad scribendum facultates talibusque confidentes auctoribus audemus institutiones novas comparare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말30)

SEARCH

MENU NAVIGATION