라틴어 문장 검색

frustra Cassium amovisti, si gliscere et vigere Brutorum aemulos passurus es.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장19)
ita nec praeceptor deerat, optimus quidem et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret, nec adversarii et aemuli ferro, non rudibus dimicantes, nec auditorium semper plenum, semper novum, ex invidis et faventibus, ut nec bene dicta dissimularentur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 5:1)
Otho comiter administrata provincia primus in partis transgressus nec segnis et, donec bellum fuit, inter praesentis splendidissimus, spem adoptionis statim conceptam acrius in dies rapiebat, faventibus plerisque militum, prona in eum aula Neronis ut similem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 13장11)
dum vigebat aetas militari laude apud Germanias floruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장10)
et Vitellius apud severos humilis, ita comitatem bonitatemque faventes vocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua, largiretur aliena;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장5)
sed procurator aderat Cornelius Fuscus, vigens aetate, claris natalibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장8)
nunc easdem omnium partis, addito si quid militaris disciplinae in castris Romanorum viguerit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장15)
quid si floreat vigeatque?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장14)
horum in imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante victores viguerant, perterriti pacem peterent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 5:1)
nam populares Polyperchonti favebant, optimates cum Cassandro sentiebant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:4)
itaque interfecto Sulpicio posteaquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, quin alterutram partem offenderet, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus, idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se contulit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 2:1)
neque id dixisse me paenitet, et bonos et aequos et fauentes uos habui dominos et adhuc habeo.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 29장 1:6)
infensus turbae fauenti aduersus studium suum exclamauit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 2:3)
Quorum uero studio teneretur, omnibus ad insaniam fauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 1:1)
Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musica, statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum uigentem tunc praeter alios arcessiit diebusque continuis post cenam canenti in multam noctem assidens paulatim et ipse meditari exercerique coepit neque eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices uel conseruandae uocis causa uel augendae factitarent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION