라틴어 문장 검색

a quo censet eum, cum alia praeclara quaedam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus orationis modis quaeque animorum partes pellerentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 2:1)
Sed ut segetes fecundae et uberes non solum fruges verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus, sic interdum ex illis locis aut levia quaedam aut causis aliena aut non utilia gignuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 2:3)
81 P.L.M. Parvula securo tegitur mihi culmine sedes uvaque plena mero fecunda pendet ab ulmo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:1)
Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi Fecunda novies artium peperit chorum, Quamvis in ipsa paene natus sim schola Curamque habendi penitus corde eraserim Et laude invicta vitam in hanc incubuerim, Fastidiose tamen in coetum recipior.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.8)
Nulla in hoc navis - sacer enim -, sed innatant insulae, herbidae omnes harundine et iunco, quaeque alia fecundior palus ipsaque illa extremitas lacus effert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 5:1)
Tum generosa voces fecundae sidera Ledae Et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1121)
Sola fuit Crete fecundo fertilis anno;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1024)
Exit in inmensum fecunda licentia vatum, Obligat historica nec sua verba fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1231)
brevis et fecundior ille;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 121:2)
excipe fecundae patienter verbera dextrae, iam socer optatum nomen habebit avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권274)
"nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi, nunc avis in ramo tecta laremque parat:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권121)
"tempora iure colunt Latiae fecunda parentes, quarum militiam votaque partus habet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권122)
"saepe Rhea questa est, totiens fecunda nec umquam mater, et indoluit fertilitate sua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권127)
"supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum, accipe sub certa condicione preces."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권204)
forda ferens bos est fecundaque, dicta ferendo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권442)

SEARCH

MENU NAVIGATION