라틴어 문장 검색

Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, qua rex Clusinis advectus Osinius oris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:1)
hunc angustique imbrice tecti parietibusque premunt artis et quattuor addunt, quattuor a ventis obliqua luce fenestras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:5)
Parcius iunctas quatiunt fenestras iactibus crebris iuvenes protervi nec tibi somnos adimunt amatque ianua limen, quae prius multum facilis movebat cardines.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 251)
Itaque et vultum adducet ad tristia et inhorrescet ad subita et caligabit, si vastam altitudinem in crepidine eius constitutus despexerit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 4:3)
In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:1)
at nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt, ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:2)
quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 3:10)
qui in crepidine uiderat Marium in sella figurauit.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 6:5)
Usus itaque balineo, quo plus virium poneret, in cubiculum se quasi gustaturus contulit et dimissis pueris quaedam per fenestram, ut videretur edisse, proiecit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 135:3)
Quis crederet iacentem supra crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.17)
Illa autem fecit se ad fenestram causa videndi.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:9)
Et aspiciens vidit in turris sumitate per fenestram feream dominam quam in sompnis se vidisse estimabat, et ipsa eodem modo militem recognovit et in signum amoris ei cyroticam proiecit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:5)
donec diversas praecurrens luna fenestras, luna moraturis sedula luminibus, compositos levibus radiis patefecit ocellos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 313)
nulla neque ante tuas orietur rixa fenestras, nec tibi clamatae somnus amarus erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 193)
ergo, qui tactis haec foedera ruperit aris, pollueritque novo sacra marita toro, illi sint quicumque solent in amore dolores, et caput argutae praebeat historiae, nec flenti dominae patefiant nocte fenestrae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2020)

SEARCH

MENU NAVIGATION