라틴어 문장 검색

Verum ad introitum et exitum horti huiusmodi ambulacra cum sepibus omnino omittenda sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:17)
In introitu quidem, ne conspectum amoenae illius sepis a gramineto impediat, in exitu autem, ne prospectum fruticeti per arcus intercipiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:18)
Arbores in illo plantari nolo, nisi quod in aliquibus locis erigi praecipio arborum series quae in vertice ambulacra contineant, ramis arborum cooperta, cum fenestris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:3)
Urbem ingrediuntur, in murum discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi fur.
(불가타 성경, 요엘서, 2장9)
" Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae ".
(불가타 성경, 아모스서, 6장14)
Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장14)
Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum insulis maris.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장5)
Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore, et gavisi sumus in introitu eorum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장21)
Accinctaeque mulieres ciliciis sub mammis per vias confluebant; sed et virgines, quae conclusae erant, aliae quidem procurrebant ad ianuas, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장19)
Quid uero, si corpus spectes, imbecillius homine repperire queas, quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta quaeque reptantium necat introitus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:9)
Quibus rebus cognitis Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere, ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis, quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent, tamen veritus, ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur, eos, qui venerant, collaudat atque in oppidum dimittit, portas murosque adservari iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 21:1)
Ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo sex tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.
(카이사르, 내란기, 2권 9:9)
Quo simulatque introitum est, incredibili felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.
(카이사르, 내란기, 3권 26:7)
super quam turrim effectam ad ipsum introitum portus opposuit et militibus complevit tuendamque ad omnes repentinos casus tradidit.
(카이사르, 내란기, 3권 39:4)
Eis autem invitis, a quibus Pharus tenetur, non potest esse propter angustias navibus introitus in portum.
(카이사르, 내란기, 3권 112:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION