라틴어 문장 검색

Martius vero Maius Quintilis et October dies tricenos singulos possidebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 7:1)
credo vetere religionis suae more, ut Februarium omni modo Martius consequeretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 15:4)
sed neque mensi Februario addidit diem, ne deum inferum religio inmutaretur, et Martio Maio Quintili Octobri servavit pristinum statum, quod satis pleno erant numero, id est dierum singulorum tricenorumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:3)
Sed nec post Idus mox voluit inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:1)
sed peractis cuiusque mensis feriis locum diebus advenis fecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:2)
Nam de Kalendis Nonis et Idibus deque feriarum variis observa­tionibus innumeros auctores cura quaestionis exercuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:3)
Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens, nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem voluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei divinae cautus inseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 8:1)
unde et omnes Idus Iovis ferias observandas sanxit antiquitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:4)
Quod etiam Laurentes patriis religionibus servant, qui et cognomen deae ex cerimoniis addiderunt, Kalendarem Iunonem vocantes, sed et omnibus Kalendis a mense Martio ad Decembrem huic deae Kalendarum die supplicant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 18:2)
Festis insunt sacrificia epulae ludi feriae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:1)
Feriarum autem publicarum genera sunt quattuor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 5:1)
Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut familiae Claudiae vel Aemiliae seu Iuliae sive Corneliae, et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebritatis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 7:1)
apud veteres quoque qui nominasset Salutem Semoniam Seiam Segetiam Tutilinam ferias observabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 8:2)
Quapropter si bos in specum decidisset eumque paterfamilias adhibitis operis liberasset, non est visus ferias polluisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 11:3)
Unde et Maro omnium disciplinarum peritus, sciens lavari ovem aut lanae purgandae aut scabiei curandae gratia, pronuntiavit tunc ovem per ferias licere mersari, si hoc remedii causa fieret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION