라틴어 문장 검색

nam et generis opprobrio multis fuit, et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et invisos magis fecit, et in quibus dam, ut in Paride traditum est, praedicta pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt, ut Nirea imbellem, Plisthenen impudicum a poetis accepimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 207:2)
actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra imbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo, qui parte contentus sit, contra eum, qui nihil dare ex paternis velit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 49:2)
neque ergo arma squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem inesse qui terreat, qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri argentique, imbellis et potius habenti periculosus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 31:1)
nam ut abominanda sunt contraria his vitia confidentiae, temeritatis, improbitatis, arrogantiae, ita citra constantiam, fiduciam, fortitudinem nihil ars, nihil , nihil profectus ipse profuerit, ut si des arma timidis et imbellibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 102:1)
at is quem petebat quietus, inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장3)
Albino proconsule iners inbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장2)
iuxta boni malique, strenui et inbelles inulti obtruncari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장5)
Feras catulorum amor in venabula inpingit feritasque et inconsultus impetus praestat indomitas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 21:3)
Tigres leonesque numquam feritatem exuunt, aliquando summittunt, et cum minime expectaveris, exasperatur torvitas mitigata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 8:5)
uiderimus quid in te audere potuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 11:7)
certum habeo, iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis, fauetis illi, ut quamprimum mutet seruitutem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 11:8)
nolite credere ex illa feritate tam subitam mutationem.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 11:8)
Lupa expositis infantibus oblita feritatis, placida uelut fetibus suis ubera praebuisse fertur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 9:9)
Leonum ora a magistris impune tractantur, elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 20:2)
Si pro magno petet munere artifices scenae et scorta et quae feritatem eius emolliant, libens offeram.
(세네카, 행복론, Liber VII 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION