라틴어 문장 검색

Iuppiter cum perosum haberet propter feritatem gigantum genus humanum, scilicet quod ex illorum sanguine editi erant mortales, diluvio inundavit terras omnesque homines necavit, exceptis Pyrrha et Deucalione, qui in monte Atho liberati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 416)
illum autem inprobum, quia supra modum noceat, ita ut (ad) parricidia quoque sui violentia plures in- pulerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 479)
magicis sacris quibus alienantur animi quadam violentia ab his, qui eorum usum habent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 664)
tamen verius est, ut 'vis' quasi violentia sit in rebus, quae contra natu- ram vertuntur in melius:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1984)
Itaque, nisi ea virtus, quae constat ex hominibus tuendis, id est ex societate generis humani, attingat cognitionem rerum, solivaga cognitio et ieiuna videatur, itemque magnitudo animi remota communitate coniunctioneque humana feritas sit quaedam et immanitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 202:2)
Etenim, ut membra quaedam amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere coeperunt et nocent reliquis partibus corporis, sic ista in figura hominis feritas et immanitas beluae a communi tamquam humanitatis corpore segreganda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 38:3)
Cum dormientibus ea pars animi, quae mentis et rationis sit particeps, sopita langueat, illa autem, in qua feritas quaedam sit atque agrestis inmanitas, cum sit inmoderato obstupefacta potu atque pastu, exsultare eam in somno inmoderateque iactari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 89:9)
illa autem, in qua feritas quaedam sit atque agrestis immanitas, cum sit immoderato tumefacta potu atque pastu, exsultare in somno immoderateque iactari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 89:10)
et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:5)
aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi aut, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, ante discedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:5)
Est autem latius sparsum, primum violentia venti, deinde inertia hominum quos satis constat otiosos et immobiles tanti mali spectatores perstitisse;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 33 2:1)
adsuetos tauri saltus, adsueta leones - nec feritas illos impedit antra petunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 318)
non cadit in mores feritas inamabilis istos, nec minus a studiis dissidet illa tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 63)
sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis, curaque sit superis Caesaribusque tui . mite, sed iratum merito mihi, numen adora, eximat ut Scythici me feritate loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 250)
nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1011)

SEARCH

MENU NAVIGATION