라틴어 문장 검색

primum enim occurrit fere, quod est ultimum dicendum, ut hoc, non debes alienam uxorem optare, ideoque divisionem perdit festinatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 31:2)
namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu proeliatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:1)
ne rogati videamur sed certiores facti, statim promittamus facturosque nos, etiam antequam interpellemur, ipsa festinatione approbemus.
(세네카, 행복론, Liber II 8:2)
" Ista," inquit, " festinatio nimium grati est !
(세네카, 행복론, Liber VI 180:1)
Quam multi qui illos, eum diu torserint, simulata festinatione transcurrant !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 87:2)
Circumcisae sunt peregrinantium sarcinae et quotiens festinationem necessitas itineris exegit, comitum turba dimittitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 84:2)
credamus tamen astu doloque tegere nos tantum nefas:
(세네카, 파이드라 2:38)
nectit pectore astus callido.
(세네카, Troades 541:1)
nunc advoca astus, anime, nunc fraudes, dolos.
(세네카, Troades 632:1)
dolis et astu maleficae mentis iacent
(세네카, Troades 775:1)
Domine Rex, asculta verba servi tui et iube non occidi filium tuum festinatione, quoniam eris orbatus ut turtur et penitebit te et dolebis nihilque iuvabit te ut turturem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 3. Reginae prima historia: Lavator 2:7)
audax cantatae leges imponere lunae et sua nocturno fallere terga lupo, posset ut intentos astu caecare maritos, cornicum immeritas eruit ungue genas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 56)
qui postquam luce revoluta intellexerunt furtum ruinae suae crudeli vilitate patuisse, tum demum palam officiis exsequialibus occupabantur, non magis cladem fraude quam fraudem festinatione celantes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 8:1)
Quis deus attonitae fraudes astumque parenti contulit?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권118)
"cara mihi tellus, magnae cui pignora curae depositumque ingens timido commisimus astu, sis felix taceasque, precor, quo more tacebat Creta Rheae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권160)

SEARCH

MENU NAVIGATION