라틴어 문장 검색

Quod enim prudenter animadvertit quidam, fabulas et superstitiones et nugas quas nutriculae pueris instillant, mentes eorum etiam serio depravare:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:6)
Eadem ratio est fere omnis superstitionis, ut in astrologicis, in somniis, ominibus, nemesibus, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:5)
reliqua vero modo quodam, licet imperceptibili, ita se habere fingit et supponit, quomodo se habent pauca illa quibus mens obsidetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:3)
altiora naturae, propter superstitionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:6)
atque ea, quae fluxa sunt, fingit esse constantia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:2)
ut narrationes fictae ad scenam narrationibus ex historia veris concinniores sint et elegantiores, et quales quis magis vellet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:9)
At corruptio philosophiae ex superstitione, et theologia admista, latius omnino patet, et plurimum mali infert, aut in philosophias integras, aut in earum partes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:1)
Hujus autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipue in Pythagora, sed cum superstitione magis crassa et onerosa conjunctum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:1)
Et de malis authoritatibus philosophiarum, quae aut in vulgaribus notionibus, aut in paucis experimentis, aut in superstitione fundatae sunt, jam dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:1)
Inveniuntur enim clarissimi illi imperatores revera majora gessisse, quam umbratiles isti heroes etiam fecisse fingantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:6)
superstitionem nimirum, et zelum religionis caecum et immoderatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 212:2)
At vere rem reputanti, philosophia naturalis, post verbum Dei, certissima superstitionis medicina est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:11)
ita certe ipsa contemplatio rerum prout sunt, sine superstitione aut impostura, errore aut confusione, in seipsa magis digna est, quam universus inventorum fructus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:5)
neque enim fingendum, aut excogitandum, sed inveniendum, quid natura faciat aut ferat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 33:3)
At interiores corporum consensus et fugae, sive amicitiae et lites (taedet enim nos fere vocabulorum sympathiae et antipathiae, propter superstitiones et inania), aut falso ascriptae, aut fabulis conspersae, aut per neglectum rarae admodum sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION