라틴어 문장 검색

Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio.
(불가타 성경, 요엘서, 1장13)
Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장1)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)
Ululate, habitatores Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장11)
ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: " Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multis annis? ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장3)
Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장2)
Et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장36)
Et fleverunt eum et planxerunt omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장20)
Et flentes oculos claudere saeua negat!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 16:1)
Quid fles, quid lacrimis manas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:2)
De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:2)
Cesset flere querelas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 8:1)
Fleuit amissos Ithacus sodales,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 8:1)
At regius animus disciplinis fallacissimis eruditus, ne a gentis suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem coepit ne se dimitteret:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:3)
Quibus rebus confectis flens Petreius manipulos circumit militesque appellat, neu se neu Pompeium, imperatorem suum, adversariis ad supplicium tradant, obsecrat.
(카이사르, 내란기, 1권 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION