라틴어 문장 검색

Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis iuvenili quadam dicendi impunitate et licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentis coerceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:5)
Quid mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius incidisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 10:2)
puto enim, etiamsi Icadius tum in spelunca non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 10:3)
At iam decimum annum in spelunca iacet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:9)
adde huc fontum gelidas perennitates, liquores perlucidos amnium, riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas altitudines, saxorum asperitates, inpendentium montium altitudines inmensitatesque camporum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 98:3)
A/dsum atque advenio A/cherunte vi/x via alta atque a/rdua Pe/r speluncas sa/xis structas a/speris pende/ntibus Ma/xumis, ubi ri/gida constat cra/ssa caligo i/nferum, tantumque valuit error - qui mihi quidem iam sublatus videtur - , ut, corpora cremata cum scirent, tamen ea fieri apud inferos fingerent, quae sine corporibus nec fieri possent nec intellegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 36:2)
Tales Herculea Stymphalidas arte coactas ad caelum fugisse reor, pennaeque fluentis Harpyias, cum Phineo maduere veneno fallaces epulae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:11)
Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit Agitque pluris altius cuniculos, Pervenit ad draconis speluncam ultimam, Custodiebat qui thesauros abditos.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.1)
Fons sacer in medio speluncaque pumice pendens, Et latere ex omni dulce queruntur aves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 13)
eunt anni more fluentis aquae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 13:3)
proque domo longis spelunca recessibus ingens, abdita, vix ipsis invenienda feris, ora super postes adfixaque brachia pendent, squalidaque humanis ossibus albet humus, servata male parte boum Iove natus abibat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권316)
Contra ego turpe deum mortali cedere dixi (nondum erat ille deus), regem me cernis aquarum cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 4:10)
Luminis exigui fuerat prope templa recessus, speluncae similis, nativo pumice tectus, religione sacer prisca, quo multa sacerdos lignea contulerat veterum simulacra deorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:3)
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:1)
caecus adest oculis iam Christi ex ore refectis seque luto et nitidis lucem sumpsisse fluentis clamat, et auctorem stupefacta per oppida monstrat, auctorem lucis largitoremque dierum, non dedignatum medicae purgamen aquai corpore sub proprio monstrare errantibus aegris, milibus ex multis paucissima quaeque retexam, summatim relegam totus quae non capit orbis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3234)

SEARCH

MENU NAVIGATION