라틴어 문장 검색

Idem praestat pulvis ex contritis aridis myrti vel rubi foliis, aut ex austeri et boni vini arida faece:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:6)
balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia, quam σταφιδα ἀγρίαν Graeci nominant, abrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, junci quadrati et rotundi semen;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 7:4)
Primo tamen, quae levissima ex his sunt, id est rosae folia, vel nardi spica, tentanda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:1)
Cibus esse debet primo acer, ut allium, porrum, idque ipsum ex aceto, vel ex eodem intubus, ocimum, lactuca:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 11:1)
valentius, acidi punici mali, cum pari modo succi, qui ex dulci punico malo est, adjecto etiam intubi succo, et mentae, sed hujus minima parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 10:2)
tinctae in aceto lactucae intubique, ex eodem betae, ex sinapi asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aves macrae, ejusdem generis venatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:3)
vel, si somnus non accedit, vitellos cum aqua in qua rosae floris folia cocta sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 3:2)
calx, galla, alumen, lac caprifici, vel lactucae marinae, quae τιθύμαλλοσ a Graecis nominatur, fel, turis fuligo, spodium, lenticula, mel, oleae folia, marrubium, lapis haematites, et phrygius, et assius, et scissilis, misy, vinum, acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, VII Quae exedant corpus. 1:2)
Molliunt aes combustum, terra eretria, nitrum, papaveris lacrima, ammoniacum, bdellium, cera, sevum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, vitellus crudus, amarae nuces, medullae omnis, stibi, pix, cochlea , cicutae semen, plumbi recrementum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XV Quae molliant. 1:1)
Putrem vero carnem continet, neque ultra serpere patitur, et leniter exest, mel vel cum lenticula, vel cum marrubio, vel cum oleae foliis, ante ex vino decoctis:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 3:1)
nardi gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 3:4)
nardi gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 6:5)
malabathri folii p. )-(. VI.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIII De antidotis, et quibus malis opitulentur. 7:2)
Quidquid impositum est, betae folio contegendum est, et super linteolum frigida aqua madens imponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 80:1)
At si durior locus est, solani folia contrita suillae adipi miscenda sunt, et illita linteolo superinjicienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 80:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION