라틴어 문장 검색

Ille accusationem vel fortuita vel voluntaria morte praevertit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:2)
nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari, verbaque honoratus libera praetor habet, est quoque, quo populum ius est includere saeptis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권26)
Suspirat ab imis pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, atque ita "praevertunt" inquit "me fata, vetorque plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:8)
quaerenti protinus unus narrat Lyncides moresque animumque virorum Qui simul edocuit, "nunc, o fortissime," dixit "fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque artibus abstuleris crinita draconibus ora."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 75:3)
tactusque dolore coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:14)
Nomine siqua suo fando pervenit ad aures Deianira tuas - quondam pulcherrima virgo multorumque fuit spes invidiosa procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 4:5)
Talia quaerenti iam non hirsutus amictu, iam suus et spinis conserto tegmine nullis, fatur Achaemenides:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:1)
Fando aliquem Hippolytum vestras puto, contigit aures credulitate patris, sceleratae fraude novercae occubuisse neci:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:1)
caecos loquor, atra socordia quorum corde tenebroso verum perpendere nescit, quem si perspicuum mortalibus infitiaris, fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus innocuas inter flammas procul exspatiantem, calcantem rapidos inadustis fratribus ignes, nempe ait
(프루덴티우스, Apotheosis, section 349)
At nos lucelli ac faenoris fandique prorsus nescii, nec arte fortes bellica, te, Christe, solum novimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus14)
omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur, lingua fatur, quam veterna vinxerant silentia, gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae36)
non ausim conferre pedem nec spicula tantae indocilis fandi coniecta lacessere linguae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권192)
"nil te permoveat magni vox rhetoris, oro, qui sub legati specie sacra mortua plorans ingenii telis et fandi viribus audet, heu, nostram temptare fidem nec te videt ac me devotos, Auguste, Deo, cui sordida templa clausimus et madidas sanie deiecimus aras."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2267)
haec fante praefecto truces hinc inde tortores parant nudare amictu martyrem, vincire membra et tendere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.117)
haec fatur et stridentibus laniatur uncis denuo, cui praetor ore subdolo anguina verba exsibilat:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.57)

SEARCH

MENU NAVIGATION