라틴어 문장 검색

ideo melior videtur condicio causae bonae, si ad iudicem quam si ad arbitrum mittitur, quia illum formula includit et certos, quos non excedat, terminos ponit, huius libera et nullis adstricta vinculis religio et detrahere aliquid potest et adicere et sententiam suam, non prout lex aut iustitia suadet, sed prout humanitas aut misericordia impulit, regere.
(세네카, 행복론, Liber III 30:2)
Horum quomodo iudex inibit aestimatio- nem, cum sermo et dubitatio et vultus meriti gratiam destruant ?
(세네카, 행복론, Liber III 37:2)
Quidquid est, quod servilis officii formulam excedit, quod non ex imperio, sed ex voluntate praestatur, beneficium est, si modo tantum est, ut hoc vocari potuerit quolibet alio praestante.
(세네카, 행복론, Liber III 93:6)
" Quidquid praestiti patri, etiam si magnum est, infra aestimationem paterni muneris est, quia non esset, si non genuisset.
(세네카, 행복론, Liber III 133:1)
Ad animum tendit aestimatio mea ;
(세네카, 행복론, Liber IV 45:1)
Nam ut omnium aliarum virtutum, ita huius ad animum tota aestimatio redit ;
(세네카, 행복론, Liber IV 99:5)
In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 135:1)
Nec est, quod hanc nostram tantum murmurationem putes pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit.
(세네카, 행복론, Liber V 86:5)
aestimatione facta debitor discede, qui creditor veneras " ;
(세네카, 행복론, Liber VI 17:5)
Separantur actiones nec de eo, quod agimus, et de eo, quod nobiscum agitur, confunditur formula.
(세네카, 행복론, Liber VI 24:1)
Cum in hunc modum multa undique iactarentur, quae hominem nimia aestimatione sui furentem concitarent, Demaratus Lacedaemonius solus dixit ipsam illam, qua sibi placeret, multitudinem indigestam et gravem metuendam esse ducenti;
(세네카, 행복론, Liber VI 151:1)
adice aestimationem sui nimiam et tumorem, ob quae contemnendus est, insolentem.
(세네카, 행복론, Liber VII 130:6)
Plura proponere tutius est, ne una finitio parum rem comprehendat et, ut ita dicam, formula excidat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 11:3)
non sub formula, sed ex aequo et bono iudicat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 32:3)
quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION