라틴어 문장 검색

"si iam Xerses ad nos suo mari nauigat, fugiamus antequam nobis terra subripiatur."
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 21:3)
itaque fecisse illum quod in multis aliis uersibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa, sed palam mutuandi, hoc animo ut uellet agnosci;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 7:6)
Non fraudabo municipem nostrum bono uersu, ex quo hic multo melior SEVERI CORNELII processit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 31:1)
turpia perpessus vates est vincla Melampus, cognitus Iphicli surripuisse boves;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 328)
BVRGVS PONTII LEONTII Bistonii stabulum regis, Busiridis aras, Antiphatae mensas et Taurica regna Thoantis atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopa portantem frontis campo per concava montis par prope transfossi tenebrosum luminis antrum, hospes, adi, si quis Burgum taciturus adisti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem7)
seu nos, Magne, tuus favor tenebat, multis praedite dotibus virorum, forma, nobilitate, mente, censu ( cuius si varios eam per actus, centum et ferrea lasset ora laude, constans, ingeniosus efficaxque, prudens arbiter, optimus propinquus, nil fraudans genii sibi vel ulli personas, loca, tempus intuendo);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium103)
sed praecipui, qui nobile gressu extremo fraudatis opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam116)
obvius et primo fraudaverit ora veneno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권42)
non secus ac primo fraudatum lacte iuvencum, cui trepidae vires et solus ab ubere sanguis, seu fera seu duras avexit pastor ad aras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권64)
subitum nam Thiodamanta secuntur augure fraudati, necdum accessere regenti, nec tua te, princeps tripodum, sola agmina quaerunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권154)
"cur autem ego sanguine fraudes et periura luam regalis crimina noxae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권255)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
Sed cetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur quantum vectigalibus pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, facile ratio haberi possit, unius speciei querela conpensata pro commodo ceterarum rationum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 8:5)
hic est, quem clam discentes subripuerunt, ut surrexisse dicatur, vel hortulanus detraxit, ne lactucae suae frequentia commeantium adlaederentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:8)
Quid fraudare iuuat uitem crescentibus uuis et modo nata mala uellere poma manu?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 57)

SEARCH

MENU NAVIGATION