라틴어 문장 검색

Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
Nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus Terribili sonitu flamma crepitante crematur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 5:3)
Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat) Numquam fronde levi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 13:3)
Nunc neque te longi remeantem pompa triumphi Excipit, aut sacras poscunt Capitolia lauros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:77)
Tamen ante furorem Indomitum duramque viri deflectere mentem Pacifico sermone parant, hostemque propincum Orant Cecropiae praelata fronde Minervae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:3)
Procumbunt orni, nodosa impellitur ilex, Silvaque Dodones, et fluctibus aptior alnus, Et non plebeios luctus testata cupressus, Tum primum posuere comas, et fronde carentes Admisere diem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:20)
tunc herbas frondesque terunt, et rore madentes Destringunt ramos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:35)
Tum torta priores Stringit vitta comas, crinesque in terga solutos Candida Phocaica complectitur infula lauro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:34)
Non rupta trementi Verba sono, nec vox antri complere capacis Sufficiens spatium, nulloque horrore comarum Excussae laurus, immotaque culmina templi, Securumque nemus, veritam se credere Phoebo Prodiderant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:37)
Pompeium exhaustae praebenda ad pabula terrae, Quae currens obtrivit eques, gradibusque citatis Ungula frondentem discussit cornea campum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:36)
Unde et Thessalicae veniunt ad Pythia laurus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:78)
Nam quidquid pulvere sicco Separat ardentem tepida Berenicida Lepti, Ignorat frondes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:7)
Nam neque congestae struxere cubilia frondes Nec culmis crevere tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:2)
Iamque procul rarae nemorum se tollere frondes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:4)
quae, quamvis arbore multa Frondeat, aestatem nulla sibi mitigat umbra:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION