라틴어 문장 검색

"teque ipsum (sunt ecce senes) hoc pectore fultum hae flentem tenuere manus, si forsitan altrix te mihi, cum nolles, lactandum tolleret, ecce advenio et prisci repeto modo pignus amoris."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 205)
"ipsa autem quantis, quibus aut sunt fulta columnis!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem68)
solis fise viris nec expetito naturae auxilio procul relictis promens montibus altius cacumen, non te fossa patens nec hispidarum obiectu sudium coronat agger;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium13)
crura suris fulta turgentibus et, qui magna sustentat membra, pes modicus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:7)
ab ortu lacum porticus intuetur, magis rotundatis fulta coluriis 1 quam columnis invidiosa monobilibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 10:1)
cui contra potentes factiososque, si vestra peritia non abundanter opitularetur, prudentia consulta sufficeret, respondete, obsecramus, nisi vobis tamen utriusque nostrum sociae preces oneri fastidiove reputabuntur, iudicio suo, testimonio meo et substantiam causamque supplicis fluctuantem medicabilis responsi salubritate fulcite.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Tetradio suo salutem 2:1)
sed animositati nostrae tam temerariae tamque periculosae non nos aut ambustam murorum faciem 1 aut putrem sudium cratem aut propugnacula vigilum trita pectoribus confidimus opitulatura;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 2:1)
nec modus aut arcus lentare aut fundere glandes aut torrere sudes galeasque attollere conis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권179)
dux ipsa silenti fulta caput cithara, qualis post Orphea raptum astitit, Hebre, tibi, cernens iam surda ferarum agmina et immotos sublato carmine lucos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum11)
Rex ibi tranquille, medio de limite vitae in senium vergens, populos Adrastus habebat, dives avis et utroque Iovem de sanguine ducens, hic sexus melioris inops, sed prole virebat feminea, gemino natarum pignore fultus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권132)
stant fulti pulvere crines, squalidus ex umeris cadit alta in vulnera sudor, insomnesque oculos rubor excitat, oraque retro solvit anhela sitis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권124)
hi Paphias myrtos a stirpe recurvant et pastorali meditantur proelia trunco, his arcus, his tela sudes, his cassida crines integit, Arcadii morem tenet ille galeri, ille Lycaoniae rictu caput asperat ursae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권134)
"huc saxa sudesque armaque maesta virum atque infectos caedibus enses subvectant trepidae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권137)
"ast alii pugnant, sed inertia motu corpora, suspensaeque carent conamine vires, instamus iaetu telorum, et ferrea nimbis certat hiemps, vastaeque sudes fractique molares spieulaque et multa erinitum missile flamma nune pelago, nune puppe cadunt, dat operta fragorem pinus, et abiunetis regemunt tabulata cavernis, talis Hyperborea viridis nive verberat agros Iuppiter;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권147)
interdumque diu pendent per mutua fulti bracchia, nunc saevi digitorum vincula frangunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권335)

SEARCH

MENU NAVIGATION