라틴어 문장 검색

Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:17)
Ergo maestissimus altum aethera conscendit vultuque sequentia traxit nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:11)
at caelum certe patet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 20:3)
Adnuit omnipotens et nubibus aera caecis occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:1)
Talia nequiquam toto Venus anxia caelo verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam ferrea non possunt veterum decreta sororum, signa tamen luctus dant haud incerta futuri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 70:1)
qua gressum tulerant castraque caerulae noctis per medium concita moverant, plebem pervigilem fulgure praevio ducebat radius sole micantior.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae12)
Electus Christo locus est, ubi corda probata provehat ad caelum sanguine, purget aqua.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, De loco in quo Martyres passi sunt, nunc baptisterium est Calagurri.1)
"natura simplex pollet unius Dei, et quidquid usquam est una virtus condidit, caelum solumque, vim marini gurgitis, globos dierum noctiumque praesides, ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila, septemtriones, Hesperos, aestus, nives, fontes, pruinas et metalla et flumina, praerupta, plana, montium convallia, feras, volucres, reptiles, natatiles, iumenta, pecua, subiugales, beluas, flores, frutecta, germina, herbas, arbores, quae sunt odori, quaeque vernant esui."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1124)
"quandoque caelum ceu liber plicabitur, cadet rotati solis in terram globus, spheram ruina menstrualem destruet;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1210)
ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:25)
sequitur clamor caelumque remugit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:2)
Dum se glomerant retroque residunt in partem, quae peste caret, tum pondere turris procubuit subito et caelum tonat omne fragore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:3)
Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:15)
Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 28:5)
Interea excedit caelo nubemque relinquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 30:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION