라틴어 문장 검색

Rex ante omnis maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 22:1)
Utriusque funus omni apparatu atque honore celebratum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 44:3)
Nam cum postero die prohibiti aditu fuissent Asiaticis modo militibus admissis, lugubrem totis castris edidere clamorem denuntiantes protinus sese morituros, si rex perseveraret irasci.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 5:1)
ibique funus inaudito exemplo duodecim milibus talentum locavisse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:62)
Eumenes igitur cum se ob simultatem cum Hephaestione in regis indignationem incurrisse sensisset, multis auctor fuit seque et arma sua Hephaestioni consecrandi pecuniasque ad cohonestandum funus large contulit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:67)
Intuentibus lacrimae obortae praebuere speciem iam non regem, sed funus eius visentis exercitus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 2:1)
Persae comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et modo hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio, lugebant ac sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 19:1)
abscissa ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 22:2)
tuque, excite parens umbris, ut nostra videres funera et oblitos superum paterere dolores,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 833:1)
sine foedatum te funere pontus expiet et referam lotos in templa dracones.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 292:1)
'maxime Graiugenum, quem non Sigea petentem litora nec nostrae miserantem funera Troiae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 586:1)
scuta videt, nova monstra viro, nova funera volvit, ut socias in nocte manus utque impia bella
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 33:1)
non signa virum, non funera cernunt, et rabie magis ora calent.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 230:2)
funera?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 317:1)
'o utinam, Scythicis struerem cum funera terris, vox mihi mentitas tulerit Parnasia sortes,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 654:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION