라틴어 문장 검색

multa Pudicitiae veteris vestigia forsan aut aliqua exstiterint et sub Iove, set Iove nondum barbato, nondum Graecis iurare paratis per caput alterius, cum furem nemo timeret caulibus et pomis, et aperto viveret horto.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI3)
invenies aliquo cum percussore iacentem, permixtum nautis et furibus ac fugitivis, inter carnifices et fabros sandapilarum et resupinati cessantia tympana galli, aequa ibi libertas, communia pocula, lectus non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII68)
ducimus autem hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae nec iactare iugum vita didicere magistra, quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII10)
illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum vergebant, nunc dant [aliis] sollertius ipsi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:8)
nam petere veniam solemus aut cum inprudentes erravimus aut cum noxam imperio conpellentis admisimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:3)
Praeter multam vero addfirmabatur eum qui talibus diebus inprudens aliquid egisset porco piaculum dare debere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:1)
Et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 15:4)
Hic utique custodem prohibitorem avium furumque significat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 15:5)
Indice non opus est nostris nec iudice libris, Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII3)
Erras, meorum fur avare librorum, Fieri poetam posse qui putas tanti, Scriptura quanti constet et tomus vilis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI1)
At tu sub urbe possides famem mundam Et turre ab alta prospicis meras laurus, Furem Priapo non timente securus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII18)
Callidus effracta nummos fur auferet arca, Prosternet patrios impia flamma lares:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII1)
Sic tua non intrent vetuli pomaria fures, Sed puer et longis pulchra puella comis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XVI2)
Tu si Furius ante dictus esses, Fur ista ratione dicereris.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XVII3)
Fur notae nimium rapacitatis Conpilare Cilix volebat hortum, Ingenti sed erat, Fabulle, in horto Praeter marmoreum nihil Priapum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION