라틴어 문장 검색

ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae cum liberaret Graeciam meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum quae tum maxime accidebant casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 387:1)
et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse, et hostes paulisper in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 228:1)
quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum veniam dedisset praetor, profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante ingenti tumultu arserat, peragravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 38:1)
quidam principum postulare ut praesidia in urbes suas inducerentur adversus amentiam eorum qui ad Macedonas gentem trahebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 194:3)
quod infelix consilium furiosus, ut postea audivimus, orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 263:3)
utinam dii inmortales fecissent, uti Licymnius revivisceret et corrigeret hanc amentiam tectoriorumque errantia instituta!
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION