라틴어 문장 검색

Corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut phrenetici validum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 1:6)
His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 23:3)
nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 12:4)
Quanta autem dementia eius est, quem clamores inperitorum hilarem ex auditorio dimittunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 11:1)
Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:5)
" Quae dementia est fugere, cum retro ire non possis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:7)
Illud vero cuius dementiae est, credere, quarum rerum extra nostrum arbitrium posita principia sunt, earum nostri esse arbitrii terminos ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 13:1)
Animum quidem eius in caelum, ex quo erat, redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit, hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit, sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico, cum reliquit patriam, quam cum defendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 1:1)
Quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 20:1)
Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 17:3)
Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 54:3)
Quae ista dementia est malum suum antecedere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 7:9)
et tamen, o dementiam nostram, late disponitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 31:5)
O quanta dementia est spes longas inchoantium:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 4:4)
vides autem, quam sit furiosa res in tenebris impetus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION