라틴어 문장 검색

nam sicuti novam nuptam nihil minus quam pulchrior pronuba decet, sicuti, si vestiatur albo, fuscus quisque fit nigrior, sic nostra, quantula est cumque, tubis circumfusa potioribus stipula vilescit, quam mediam loco, infimam merito despicabiliorem pronuntiari non imperitia modo sed et arrogantia facit, quapropter illorum iustius epigrammata micant quam istaec, quae imaginarie tantum et quodammodo umbratiliter effingimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 4:1)
Hac et tunc fusca volucer deus obsitus umbra exsilit ad superos, infernaque nubila vultu discutit et vivis adflatibus ora serenat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권17)
quo duce freta cohors, fuscas intervolat auras hasta;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권218)
illi sint comites fusci, quos India torret Solis et admotis inficit ignis equis:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 332)
"Tantum cara tibi quantum nec filia matri, quantum nec cupido bella puella uiro, pro qua sollicitas caelestia numina uotis, quae tibi securos non sinit ire dies et, cum te fusco Somnus uelauit amictu, uanum nocturnis fallit imaginibus, carminibus celebrata tuis formosa Neaera alterius mauultl esse puella uiri, diuersasque suas agitat mens impia curas, nec gaudet casta nupta Neaera domo."
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 424)
Qui autem sunt proximi ad axem meridianum subiectique solis cursui, brevioribus corporibus, colore fusco, crispo capillo, oculis nigris, [cruribus validis,] sanguine exiguo solis impetu perficiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장13)
Postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris, propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico more aut comico seu satyrico designarent, ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장4)
quid tum si fuscus amyntas quasi ei obiectum sit, quod Amyntas fuscus esset, sic respondit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 382)
A. 4.379 Auditor FVSCI quidam cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putabat aeque belle poni eundem uersum et dixit:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION