라틴어 문장 검색

Multi fortissimi peritissimique cohortis Hibernicae praefecti, coloniarum foederatarum Americanarum tuendarum causa, nomina ultro dedere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.19)
Plures, sane, Galli, nobiles domi, pro libertate Americana sese insigniverant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.20)
Hicce adolescens fortis, undevigesimum agens annum, Americanorum partes amplexus, ad libertatem eorum, tuendam, insita ad gloriam cupiditate, nobilique ad laudem impetu, impulsus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.22)
Militum Americanorum numerus, prae hostium multitudine parvus erat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.25)
etsi hostes, juxta ac cives Americani longe aliter aestimabant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.26)
Error, quoque, quo laborabant hostes, de vero militum Americanorum numero, Washingtonium ejusque exercitum ab omni impetu hostili tutum securumque reddidit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.29)
Ut tot milites haberent Americani, quot Britannos habere jam exploratum compertumque fuerat, vehementissime a Washingtonio fuit elaboratum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.41)
Rerum Americanarum scriptores gestarum, sub hoc tempus, foedus cum Gallorum Rege, Ludovico decimo sexto, ictum, enarrabunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.49)
Cujus foederis nuntio accepto, Britanniamque perlato, Rex, Conciliumque Regni Anglici publicum, sese omnia Americanis, quae paulo ante abnuerant, concedere et condonare dixere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.50)
Conditiones istae, a Britannis demum oblatae, quae, si mature aut tempestive datae essent, pacem duas inter gentes procul dubio servassent, propere a Congressu populoque Americano sunt repudiatae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.52)
Classis Gallica, cujus expectatio Britannos Phil adelphiam vacuefacere coegit, seroad bellum hostibus inferendum advenit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.56)
Quo constituto, Sullivanus, dux Americanus, qui copias pedestres duceret, a Washingtonio est missus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.59)
Cum classes ambae e conspectu jam ablatae, et in altum procul a terra provectae fuissent, Sulliva- Novum expugnare, aut onmno bello appetere, nus, de quo modo meminimus, sperans, navibus Gallicis reducibus, hostiumque copiis maritimis aut captis, aut tempestate disjectis, sese perbrevi hostium opera omnia expugnare posse, propugnaculum acerrime aggredi et obsidere instituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.63)
Sub anni insequentis finem, nempe, anni Christi millesimi septingentesimi septuagesimi octavi, cum plurima jam transacta fuissent, cumque hiems instaret, ad Canadam, Britannicam provinciam, et civitatibus Americanis conterminam, manu magna, invadendam, animum appulit Congressus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.67)
Coloniarum foederatarum Americanarum consilium Congressus erat, anno insequenti, Canadam, in gentibus copiis, terra marique simul invadere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.68)

SEARCH

MENU NAVIGATION