라틴어 문장 검색

Eodem fere tempore, Gulielmus Howe, eques Britannus, imperio militari sese abdicavit, Britanniamque est reversus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.53)
Henricus Clintonius, eques quoque Britannus, qui ei successerat, vix ad munia obeunda sese accinxit, cum Philadelphiam vacuefacere jussus fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.54)
Ad propugnaculum ab hostibus aedificatum, et in Insula Rhodensi situm, Gallicis et Americanis copiis in unum collatis, expugnare satius visum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.58)
Cum classes ambae e conspectu jam ablatae, et in altum procul a terra provectae fuissent, Sulliva- Novum expugnare, aut onmno bello appetere, nus, de quo modo meminimus, sperans, navibus Gallicis reducibus, hostiumque copiis maritimis aut captis, aut tempestate disjectis, sese perbrevi hostium opera omnia expugnare posse, propugnaculum acerrime aggredi et obsidere instituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.63)
Multi, enim, coloni Americani, Britannorum sociorumque saevitia excitati, et Washingtonii comitate et lenitate capti allectique, omnia ad victum necessaria ultro dedere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.37)
quum, enim, duo exercitus castra movere caepissent, Britanni flumen trajicere, copiasque in unum conferre facillime poterant, Americani, autem, ob numerum exiguum, nil magnum ordiri, neque longius a castris prodire audebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.47)
locoque illo perbrevi munimentis et praesidio firmo ab omni impetu hostili tuto facto, Clintonius, dux Britannus, ab oppugnatione destitit, et ad Rempublicam Connecticutensem iter intendere constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.52)
Hocce anno, bellum acerrime in Carolina gerere instituunt Britanni.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.31)
Britannos Cornwallis, comes Anglicus, Americanos, autem, Greene, ducebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.33)
at disciplina militaris, qua Britanni tunc temporis gentes omnes superabant, tandem evicit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.35)
Sub Sextilis finem, De Grasse, comes Gallicus, qui classi Ludovici decimi sexti praepositus fuerat, cum triginta navibus longis, in conspectum venit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.43)
Classis, insuper, Gallica, quam De Grasse ducebat, eodem fere tempore, in conspectum venit, et ne commeatus, aut auxilium ullum hostibus afferri poterat, sedulo prohibuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.46)
praefectosque omnes Britannos, auxilium ad eum quam primum mittere constituisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.49)
Dum haec geruntur, Cochranus, praefectus Britannus, cum literis alteris a Clintonio ad Cornwallis est missus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.54)
Fortis ille praefectus, quo intenderat, incolumis pervenit, classemque Gallicam navigio aperto, evitavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.55)

SEARCH

MENU NAVIGATION