라틴어 문장 검색

Gallus legionem primam in auxilium Placentiae ducebat, diffisus paucitati cohortium, ne longius obsidium et vim Germanici exercitus parum tolerarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장2)
idem placere Annio Gallo, paucos ante dies lapsu equi adflicto, missi qui consilium eius sciscitarentur rettulerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장2)
namque abeuntibus exitium minitabantur, atrocissima in Verginium vi, quem clausa domo obsidebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장3)
ad Verginium versi, modo ut reciperet imperium, nunc ut legatione apud Caecinam ac Valentem fungeretur, minitantes orabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장2)
Verginius per aversam domus partem furtim digressus inrumpentis frustratus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장3)
discubuerat Vitellius Ticini adhibito ad epulas Verginio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장3)
igitur duobus militibus, altero legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장7)
interim Verginii servus forte obvius ut percussor Vitellii insimulatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장13)
et ruebat ad convivium miles, mortem Verginii exposcens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장14)
nec quemquam saepius quam Verginium omnis seditio infestavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장17)
Pedanius Costa omittitur, ingratus principi ut adversus Neronem ausus et Verginii extimulator, sed alias protulit causas;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 71장6)
credidere plerique Flavii Sabini consiliis concussam Caecinae mentem, ministro sermonum Rubrio Gallo:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장8)
legatus legionis et fovit Verginium et infamavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장9)
Id facinus post conditam urbem luctuosissimum foedissimumque rei publicae populi Romani accidit, nullo externo hoste, propitiis, si per mores nostros liceret, deis, sedem Iovis Optimi Maximi auspicato a maioribus pignus imperii conditam, quam non Porsenna dedita urbe neque Galli capta temerare potuissent, furore principum excindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장1)
fuisse inter Verginii auxilia Belgas, vereque reputantibus Galliam suismet viribus concidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION