라틴어 문장 검색

Inter haec mutuae charitatis gaudia utrinque sui recordati Christiani nominis et communiter habitae tribulationis, passionis et pristinae dilectionis, internuntios constituerunt, qui Boemundum de injustitia sua arguerent et de concordia interpellarent, quatenus compunctus fratribus reconciliari non abnueret, fratres quoque eum satisfacientem benigne in [0568C] concordiam et charitatem reciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 120:1)
Natali autem Domini in proximo facto, praefati principes cum ingenti honore et comitatu Christianorum Jerusalem sunt ingressi, duce Godefrido gloriose eis occurrente, et prae gaudio nimioque desiderio eos videndi, pia eis oscula faciente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:10)
in quo prae gaudio loti sunt et delectati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 16:3)
quorum capita ab armigeris amputata, cum equis et spoliis eorum afferentes, Jerusalem cum gaudio reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:13)
Videns vero idem Venetus tiro sibi illos in auxilium concurrisse, in nimio gaudio ab imminenti angustia respiravit, in hanc vocem prorumpens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:4)
- Baldewinus rex navigio applicans Japhet, cum gaudio suscipitur a civibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 17:2)
Mox universi de redemptione ejus audientes, gaudio et exsultatione repleti sunt, ejusque mandatum studiose adimplentes, pecuniam undecunque contractam et compositam ad locum praenominatum determinata die deferentes convenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:14)
In qua non modico gaudio ab universis conchristianorum civibus susceptus, honorificatus et inductus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:17)
Universi vero fideles Christi et cives Antiochiae una cum domino patriarcha et episcopo civitatis ejusdem gavisi sunt gaudio magno, Deo et Domino Jesu Christo gratias agentes, cujus pietate et protectione ab hostium multitudine salvatus tam catholicus princeps triumphavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 94:15)
- Rex cum magno gaudio peregrinos suscipiens, cum suis consulit, qualiter eorum auxilio contra Sarracenos utatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 3:2)
Perducti vero peregrini et novi advenae Christi, illic in templo Dominici sepulcri vota sua Domino reddentes, cum gaudio magno sinc aliquo obstaculo Joppen reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 4:2)
prae nimio gaudio lacrymatus, caput et manus illius plurimum deosculatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 102:4)
In ipsa denique nave, in qua praedicta matrona manere decreverat, malus auro purissimo tectus, procul radios ad solis claritatem exerebat, et utraque navis cornua auro et argento fabrili opere vestita, spectaculo admirationis omnibus erant ea intuentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:4)
Undesapiens dixit, "Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 47:4)
Inde eciam Panfilus dixit, Gaudia semper amat et iuvenilia verba iuventus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 62:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION