라틴어 문장 검색

ex his enim et dignitatem maxime expetendam videmus, cum vera virtus atque honestus labor honoribus, praemiis, splendore decoratur, vitia autem hominum atque fraudes damnis, ignominiis, vinclis, verberibus, exsiliis, morte multantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 193:5)
Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis decoraretur et ut ei victus cotidianus in Prytaneo publice praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:3)
nemo me lacrumis decoret, neque funera fletu faxit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 93:5)
Omnes civilem generosa stirpe profectam Vitare ingentem cladem pestemque monebant Vel legum exitium constanti voce ferebant Templa deumque adeo flammis urbemque iubebant Eripere et stragem horribilem caedemque vereri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 32:4)
omnes civili generosa stirpe profectam vitare ingentem cladem pestemque monebant, vel legum exitium constanti voce ferebant, templa deumque adeo flammis urbemque iubebant eripere et stragem horribilem caedemque vereri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 32:4)
Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et Latinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:1)
lapsa est lubido in muliere ignota, dolor ad pauciores pertinet, quam si petulans fuisset in aliqua generosa ac nobili virgine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장6)
nemo me lacrimis decoret inquit nec funera fletu faxit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:5)
ergo id quod natura ipsa et quaedam generosa virtus statim respuit, ne scilicet dolorem summum malum diceres oppositoque dedecore sententia depellerere, in eo magistra vitae philosophia tot saecula permanet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 16:1)
Quodsi is philosophis, quorum ea sententia est, ut virtus per se ipsa nihil valeat, omneque, quod honestum nos et laudabile esse dicamus, id illi cassum quiddam et inani vocis sono decoratum esse dicant, - i tamen semper beatum censent esse sapientem, quid tandem a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 119:1)
compositum ius fasque animo sanctosque recessus mentis et incoctum generoso pectus honesto.
(페르시우스, 풍자, satire 258)
Ceterum neque generosior spiritus vanitatem amat, neque concipere aut edere partum mens potest nisi ingenti flumine litterarum inundata.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:4)
Aper, cum vellet facere generosum impetum, Repressit iram et:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus inridens aprum.7)
Tum generosa voces fecundae sidera Ledae Et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1121)
Altera me sceptro decoras altoque cothurno;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 144)

SEARCH

MENU NAVIGATION