라틴어 문장 검색

quid Polyaenus, qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 142:4)
commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 34장 2:8)
atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas, qui haec reprehendunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 1:1)
Habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas, quae quidem apud me ipsum valet plurimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:4)
Nec ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo quod est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 50장 3:5)
in summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:1)
Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis possumus, quod in omnibus causis et debet et solet valere plurimum, et primum quidem omni antiquitate, quae quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse quae erant vera cernebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 26:3)
quorum princeps et auctoritate et antiquitate Socraticus Aristippus non dubitavit summum malum dolorem dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 15:7)
is vero, quod credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam magis assidue quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:2)
antiquitas 231 2 ἀντίχθων 252 13 *ἀπάθεια v. indolentia (saepius 'vacare perturbatione' sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.18)
Nam & Linearum rectarum & Circulorum descriptiones in quibus Geometria fundatur, ad Mechanicam pertinent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:10)
Has lineas describere Geometria non docet sed postulat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:11)
Postulat enim ut Tyro easdem accurate describere prius didicerit quam limen attingat Geometriae;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:12)
Ex Mechanica postulatur horum solutio, in Geometria docetur solutorum usus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:15)
Ac gloriatur Geometria quod tam paucis principiis aliunde petitis tam multa praestet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION