라틴어 문장 검색

sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:3)
tanta vis animi, tantus impetus, tantus dolor oculis, vultu, gestu, digito denique isto tuo significari solet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 188:2)
cum coniectis oculis, gestu omni ei imminenti, summa gravitate et celeritate verborum "Brute, quid sedes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:5)
Quamquam soleo saepe mirari eorum impudentiam, qui agunt in scaena gestum inspectante Roscio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 233:3)
vero cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu addidit, vehementius risimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:5)
Sed et festivitatem habet narratio distincta personis et interpuncta sermonibus, et est et probabilius, quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si constituitur aliquando ac non ista brevitate percurritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 328:2)
neque enim si nota res est nec dubium quid gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius narravit, nisi si refellemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 330:2)
Negarem enim posse eum satis facere in gestu, nisi palaestram, nisi saltare didicisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 83:2)
Numquam agit hunc versum Roscius eo gestu, quo potest:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:1)
Quae sic ab illo esse acta constabat oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere non possent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 214:8)
Omnis enim motus animi suum quendam a natura habet vultum et sonum et gestum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 216:1)
Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 220:1)
Haec igitur in verbis, quibus actio vocis et gestus congruens et apta ad animos permovendos accommodata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 3:2)
Atque ut ii, qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit, multo ante praedicunt, sic, qui cursum rerum eventorumque consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difficile est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non numquam certe, quid futurum sit, intellegunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 184:4)
Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est disputatum, ostenta restant, ut tota haruspicina sit pertractata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION