라틴어 문장 검색

luteum medicamen operta nox habuit, tenebras obducta uligo removit, insuper ostendit quonam caligo lavacro expurganda foret, variis Siloa refundit momentis latices, nec fluctum semper anhelat, sed vice distincta largos lacus accipit haustus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3227)
norat enim limo sese informasse figuram ante tenebrosam, proprii medicamen et oris adiecisse novo, quem primum finxerat, Adae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3230)
hinc maxima cura sepulcris inpenditur, hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat, candore nitentia claro praetendere lintea mos est, aspersaque myrrha Sabaeo corpus medicamine servat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti11)
hic ille natalis dies, quo te creator arduus spiravit et limo indidit, sermone carnem glutinans.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias14)
"inde omnis iam diva caro est quae concipit illum naturamque Dei consortis foedere sumit, Verbum quippe caro factum non destitit esse quod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum, maiestate quidem non degenerante per usum carnis, sed miseros, ad nobiliora trahente."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 116)
"inter pyxides et redolentis animae medicamina constitit mitrata contio."
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 21:6)
"quin etiam sucos atque auxiliantia morbis gramina, quo nimius staret medicamine sanguis, quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat, quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis, edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda gentibus atque suos solitus pacare biformes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권64)
ritu se cingit uterque Paconio monstrantque simul parentque volentes, donec letiferas vario medicamine pestes et suspecta mali ruperunt nubila somni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici61)
et aliqui etiam tempore mortalitatis, neglectis fidei sacramentis, quibus erant inbuti, ad erratica idolatriae medicamina concurrebant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII].11)
veneficium complurium matronarum deprehensum est, ex quibus plurimae statim epotis medicaminibus perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha9)

SEARCH

MENU NAVIGATION