라틴어 문장 검색

his ducibus vitiosa dehinc posteritas ruit in facinus, dumque rudes imitatur avos, fasque nefasque simul glomerans, inpia crimina morte luit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum38)
inplet castra cibus tunc quoque ninguidus, inlabens gelida grandine densius;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae29)
bina boni atque mali glomerat discrimina sordens hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 15)
martyrum semper numerus sub omni grandine crevit, nonne, vincenti, peregri necandus martyr his terris tenui notasti sanguinis rore speciem futuri morte propinqua?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.20)
pulsatus ergo martyr illa grandine postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos, erectus infit:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.142)
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae hinc atque hinc glomerantur oreades;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:2)
nec sat rationis in armis, sed glomerare manum bello et concurrere in arcem cum sociis ardent animi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:10)
et me, quem dudum non ulla iniecta movebant tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:25)
interdum scopulos avolsaque viscera montis erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:4)
His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 5:11)
alia de parte patentis transmittunt cursu campos atque agmina cervi pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:15)
insequitur commixta grandine nimbus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 7:2)
quam multa grandine nimbi culminibus crepitant, sic densis ictibus heros creber utraque manu pulsat versatque Dareta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:18)
quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:7)
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION