라틴어 문장 검색

quae oppugnare cupientis milites Romanos Marcellus Nolam reduxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis, quae ante inclinatior ad Poenos fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 619:1)
Claudius, cum ea via longe perequitasset, nullo obvio hoste in campum rursus evectus, increpans ignaviam hostis, cum magno gaudio et gratulatione victor in castra redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 638:1)
ad Hannibalem, cum ad lacum Averni esset, quinque nobiles iuvenes ab Tarento venerunt, partim ad Trasumennum lacum, partim ad Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate qua usus adversus omnes Romanorum socios Poenus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 159:1)
Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 284:1)
quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque victoria recenti laetos gratulatio ingens facta, imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem victoriam expectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 505:1)
tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 277:1)
et inter aliam gratulationem, ut publicum quoque foedus privato adiceretur, societas inter populum Carthaginiensem regemque, data ultro citroque fide eosdem amicos inimicosque habituros, iure iurando adfirmatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 324:1)
ad ea responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 236:1)
cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur, et quod solliciti erant, omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 279:2)
tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa supplicationesque in triduum decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 530:1)
quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 98:3)
consuetudine leviorem laborem fore, et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 418:1)
multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non aversum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 78:2)
ea merita in se senatus fuisse cum Romae esset, eam comitatem iuventutis, ut pro rege non pro obside omnibus ordinibus fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 62:1)
celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donisque innumerabilium legationum, et velut auspicibus nobilissimis populis deductas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION