라틴어 문장 검색

Meministin me esse gravidam, et mihi te maximopere dicere, Si puellam parerem nolle tolli?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 145)
Caeterum de reducenda id facias quod in rein sit tuam, Parturire eam neque gravidam esse ex te solus conscius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 329)
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, et circumtextum croceo velamen acantho, ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 36:3)
Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum flagrantisque dei voltus simulataque verba, [pallamque et pictum croceo velamen acantho.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:8)
sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 10:5)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:1)
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, mille trahens varios adverso sole colores, devolat, et supra caput adstitit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 28:3)
Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:11)
Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis, inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto, stipitis hic gravidi nodis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:12)
Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 16:1)
quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 3:17)
tum croceam chlamydemque sinusque crepantis carbaseos fulvo in nodum collegerat auro pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:4)
ipse sed in pratis aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.24)
Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, at Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus castorea, Eliadum palmas Epiros equarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:6)
Quid qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, luxuriem segetum tenera depascit in herba, cum primum sulcos aequant sata.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION