라틴어 문장 검색

Unde animi et corda cunctorum, vehementi consternata sunt dolore super interitu confratrum suorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:2)
Vix tria milliaria a portu et statione Civitot processerant, absente et omnia ignorante Petro, per praedictam silvam et montana in vociferatione et tumultu vehementi gloriantes et intonantes, et ecce Solymanus cum omni comitatu suo intolerabili eamdem silvam ex fronte altera intraverat, a Nicaea urbe descendens, ut repentino tumultu Gallos in castris incurreret, et nescios ac improvisos in ore gladii universos consumeret atque deleret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:9)
Hic audito adventu et vehementi strepitu Christianorum, miratur nimium quidnam tumultus is voluerit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:10)
qui subito irruentes in modicam manum illorum, plurimos gravi vulnere detruncaverunt, domos et synagogas eorum subverterunt, plurimum pecuniae inter se dividentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 54:4)
Nec mora, post haec viam insistentes, sicut devoverant, in multitudine gravi Moguntiam pervenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 56:1)
Plurimi vero et numero incomparabiles per aquas liberari sperantes, prae timore imminentis occisionis Danubii undis caeco ausu inferuntur, et aquis vehementibus suffocantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:7)
et exsules Judaeos, licet Christo contrarios, pecuniae avaritia magis quam pro justitia Domini gravi caede [0410B] mactaverant, cum justus judex sit Dominus, et neminem invitum aut coactum ad jugum fidei catholicae jubeat venire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:14)
Igitur post Petri Eremitae profectionem, post Waltheri Senzavehor militis egregii occisionem ejusque exercitus gravissimum casum, dehinc modico intervallo post crudelem stragem Godescalci presbyteri, et ejus exercitus, post infortunium comitis Alemanniae, Emichonis, caeterorumque fortium virorum et principum de terra Galliae, scilicet Drogonis [0410D] de Nahella, Clareboldi de Vinduil, ac contritionem sui exercitus crudeliter factam in regno Hungariae ad portam Meseburg, Godefridus, dux Lotharingiae, vir nobilissimus, fraterque ejus uterinus, Baldewinus, Wernerus de Greis, cognatus ipsius ducis, Baldewinus pariter de Burg, Reinardus comes de Tul, Petrusque frater ejus, Dudo de Cons, Henricus de Ascha, ac frater illius Godefridus, fortissimi milites ac principes clarissimi, eodem anno medio mensis Augusti, [0411A] viam recto itinere in Jerusalem facientes, in terram Osterreich ad civitatem Tollenburg, ubi fluvius Lintax regnum Galliae terminat et dividit hospitio resederunt curriculo trium hebdomadarum mensis Septembris, ut audirent et intelligerent qua occasione exorta seditione, peregrinorum exercitus paulo ante hos dies perierit, et a proposito eundi Jerusalem cum suis principibus et ductoribus aversus fuerit, jamque eis obviam desperatus redierit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 2:1)
Ad hanc ducis legationem coepit exercitus nimium hilarescere, et gavisi sunt universi, qui antea [0413B] ex diutina ducis absentia haesitabant, existimantes eum in falsa fide traditum et exstinctum, sed nunc, quasi de gravi somno expergefacti, surrexerunt, et juxta ducis mandatum venientes, in ripa fluminis et paludis castrametati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 10:1)
Exorta denique jam in palatio fama tam vehementis [0417C] incendii et exterminii, dux nimium expavit, metuens ne flamma aedificiorum et strepitu moti exercitus percepto, pontem, per quem transierant a civitate Constantinopoli ad palatiorum mansiones, subito in manu robusta praeoccuparent milites et sagittarii imperatoris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:1)
alii vero pedestri aggressu, non minus arcu et sagittis defensores urbi bello lacessunt, sed plures gravissimis ictibus et jaculis desuper repugnantium attriti sunt, qui incaute et caeco impetu ac fragore subito praelia juxta muros tentare ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:11)
Stephanus, comes Blesensis, et caput et primus consilio in omni exercitu, in multitudine gravi uno in latere urbem tuebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:2)
Post haec dum ex consilio et decreto principum rursus exercitus iteraret assultum, comes de Foreis et alter de insula Flandriae, Walo nomine, in eodem assultu nimium ferventes et bello vehementes, dum hostes lacesserent, sagittis infixi interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 58:3)
[0428C] Dehinc quadam die, dum plurimorum principum strues, et machinae muro Nicaeae applicarentur, et quaedam non in vanum, quaedam frustra laborarent, Henricus de Ascha et Hartmanus comes, unus de majoribus Alemanniae, vulpem ex proprio sumptu quercinis trabibus composuerunt, cujus in gyro tutos intexuerunt parietes, ut gravissimos Turcorum sufferret ictus armorum, omniumque jaculorum genera, ac sic in ea manentes, tuti et illaesi urbem fortiter impugnando perforarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 60:1)
[0433B] Turci et arcis defensores pariter, turri humi procumbente perterriti, ac matronae hujus captivitate stupefacti, et lacus enavigatione amodo desperati, suorum occisorum interius gravi imminutione desolati, longa obsidione fatigati, nec se evadere posse videntes, consilio invicem habito de vita et salute membrorum, precantur sibi parci ab exercitu Christiano, claves urbis polliciti reddere in manus imperatoris Constantinopolis, sub cujus conditione urbis primitus haereditario jure serviens habebatur, quousque injusta vi Solymanus sibi subjugatam invasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION