라틴어 문장 검색

At si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 8:1)
Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 8:2)
At quae citra naturae quandam pubertatem immatura atque intempestiva planta direpta trunco vel terrae vel etiam stirpi recisae inseritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis, vim generandi vel in totum perdit, vel certe minuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 16:3)
nec quia sola ea, sed quia sit habilis maxime vinetis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 6:3)
Esse aliquam terram calidam vel frigidam, umidam vel siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 1:3)
Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 3:4)
ut calidior terra sit quam frigidior, siccior quam umidior, rarior quam densior, et si qua sunt his similia, ad quae contemplationem suam dirigat, qui vineas instituet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 4:2)
ceterum densa et gravis utique vitem desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 3:6)
Super cetera illud quoque sive malleolum sive viviradicem serentem praemoneo, ne semina exarescant, immodicum ventum solemque vitare, qui uterque non incommode arcetur obiectu vestis aut cuiuslibet densi teguminis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:4)
Nos terebram, quam Gallicam dicimus, ad hanc insitionem commenti longe habiliorem utilioremque comperimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 16:1)
Ea cum sit vivacissima nec recuset ullum locum, prosperius resoluto quam denso;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 1:2)
Castanea roboribus proxima est, et ideo stabiliendis vineis habilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 1:1)
Sicubi autem densior ager provincialis rustici maiorem poscit impensam, quod nos pastinando efficimus, ille sulco facto consequitur, ut laxius subacto solo deponat semina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 3:2)
densiore, sulco ponenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:3)
At in densa, sulci eiusdem altitudinis et latitudinis, qui arbores recipiant,praeparandi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION