라틴어 문장 검색

Istud mirum fuit ingenium atque utile, nec puto quod aliquisphilosophus subtilius cogitaret per quod levius vir pecuniam suarum recuperaret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 107:2)
Rex inde suum tradidit censum diviti, dives autem pauperi, et ita philosophussensu atque ingenio pauperem liberavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:45)
Apparet hoc esse ingenium philosophiae, et hoc exemplo nonest mirum quod de duabus mulieribus Salomon iudicavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 112:2)
O fili, sicevenit eis qui socium decipere voluerunt, quia suo ingenio decepti fuerunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 123:34)
Et hoc dicto viderunt cordam pendentem inputeum, in cuius capite erat urceola ligata et in alio capite cordae alteraurceola, et pendebant tali ingenio quod una surgente altera desdendebat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:39)
Tali ingenio hunc quem possideo censum habeo.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:20)
habitum autem est iam, quod talia subiacent afflatibus sidereis, ergo per consequens et operationes intellectus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 7:3)
Coniecturatio autem, cum sit ex signis mutabilibus, generat habitum minoris certitudinis, quam sit scientia vel opinio.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:6)
hoc est, quae omnes inventiones humano ascribit ingenio.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:3)
Denique Rebecca cum duas naturas humani ingenii parturiret, unam mali, alteram boni, easque exsilire intra uterum sentiret suum (Esau enim typus erat malitiae, Jacob figuram bonitatis gerebat), mirata quidnam illud esset quod discordiam quamdam concepti cerneret fetus, consuluit Deum, ut passionem proderet, medelam daret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:12)
Hoc secundum ingenium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:1)
Allegoria autem expositam nobis declarat superbiam, quae se extollit in hac terrena fragilique substantia, et immemor divinorum, humana despiciens, ipsum arrogantis viri habitum, incessumque deformat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:4)
Hippocrates autem etsi Critiae non improbavit ingenium, nec disputationem ejus redarguit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:3)
Hi peragranter et dissimulanter honoratorum circulis assistendo, pervadendoque divites domus egentium habitu, quicquid noscere poterant vel audire, latenter intromissi per posticas in regiam, nuntiabant, id observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam, et cognita duplicarent in peius, laudes vero supprimerent Caesaris, quas invitis compluribus formido malorum impendentium exprimebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 6:2)
Thalassius vero ea tempestate praefectus praetorio praesens, ipse quoque arrogantis ingenii, considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina, non maturitate vel consiliis mitigabat, ut aliquotiens celsae potestates iras principum molliverunt, sed adversando iurgandoque cum parum congrueret, eum ad rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius exaggerando creberrime docens, idque (incertum qua mente) ne lateret affectans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION