라틴어 문장 검색

Saguntini interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 6:1)
quam libet immani proiectu corporis exstet, qui non sola novem dispessis iugera membris optineat, sed qui terrai totius orbem, non tamen aeternum poterit perferre dolorem nec praebere cibum proprio de corpore semper.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:5)
Cleomenes Lacedaemonius, cum mille et quingenti soli Lacedaemonii qui arma ferre possent superfuissent, ex servis manu missis bellatorum novem milia conscripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 34:1)
quibus annis intercalati sunt dies duodecim, cum debuerint intercalari novem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 14:2)
Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 13:1)
per tota novem cui iugera corpus Porrigitur, rostroque inmanis vultur obunco Inmortale iecur tondens fecundaque poenis Viscera rimaturque epulis habitatque sub alto Pectore nec fibris requies datur ulla renatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:2)
Quid mihi vobiscum est, o Phoebe novemque sorores?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXII1)
Si novi dominum novem sororum, Ultro purpureum petet libellum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VI8)
At nunc cum dederis diu moratus, Post septem, puto, vel novem Kalendas, Vis dicam tibi veriora veris?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXX2)
Hoc agere est causas, hoc dicere, Cinna, diserte, Horis, Cinna, decem dicere verba novem?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VII1)
Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit, Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II7)
sane musas multi novem, multi septem dixerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 812)
aeoliam venit novem insulae, quae sunt post fretum Siciliae, appellantur Aeoliae ab Aeolo rege, Hippotae filio, licet habeant et propria nomina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 521)
unde per ora novem multi septem esse dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2451)
et bene de fluvio, ut unde per ora novem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 69416)

SEARCH

MENU NAVIGATION