라틴어 문장 검색

vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:8)
an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam - si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 45:1)
apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum fere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:2)
Praeterea gemino deprensam gurgite plebem faenoris illuvies ususque exederat aeris.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:26)
Hebetes illi et supra modum tardi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 6:2)
Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 16:1)
Inveniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae corpus aevo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 11:2)
ponite iam gladios hebetes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 123:4)
infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 165:3)
os hebes est positaeque movent fastidia mensae, et queror, invisi cum venit hora cibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 103)
ut satyri levisque senex tetigere saporem, quaerebant flavos per nemus omne favos, audit in exesa stridorem examinis ulmo, aspicit et ceras dissimulatque senex;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권490)
est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권342)
"vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore, atque oculos in se splendor uterque trahit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권221)
Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, nil tamen emissi profecit acumine ferri utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION