라틴어 문장 검색

Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:2)
Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio ventis inmensa maria transisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:3)
Ut notae fulsere aquilae Romanaque signa, Et celsus medio conspectus in agmine Caesar, Diriguere metu, gelidus pavor occupat artus, Et tacito mutos volvunt in pectore questus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:52)
Danda tamen venia est, tantorum danda pavorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:1)
Non satis est, muris latebras quaesisse pavori?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:29)
Tunc paruit omnis Imperiis non sublato secura pavore Turba, sed expensa superorum et Caesaris ira.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:19)
Sed parvo Fortuna viri contenta pavore, Plena redit, solitoque magis favere secundi Et veniam meruere dei.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:1)
Ne quid victoria ferro Deberet, pavor adtonitos confecerat hostes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:7)
Hic ubi quaerentes socios iam Marte relicto Tota fugae cernit, Quo vos pavor, inquit, abegit Impius et cunctis ignotus Caesaris armis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:21)
Iam (dubium, monstrisne deum, nimione pavori Crediderint) multis concurrere visus Olympo Pindus, et abruptis mergi convallibus Aemus, Edere nocturnas belli Pharsalia voces, Ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:55)
Sed castra fugatos Ne revocent, pellatque quies nocturna pavorem, Protinus hostili statuit succedere vallo, Dum Fortuna calet, dum conficit omnia terror, Non veritus, grave ne fessis ac Marte subactis Hoc foret imperium.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:2)
et nunc tibi summa pavoris, Nuntius armorum tristis, rumorque sinister.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:25)
Mollis erat facilisque viris Poeantius heros:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXXIV1)
Lascivus elegis an severus herois?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX5)
nam et Graeci φρικτα` dicunt quae sunt timenda, ut Homerus [δῶρα με`ν οὐκ ἔτ' ὀνοστά]. Livius in Odyssia igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 929)

SEARCH

MENU NAVIGATION