라틴어 문장 검색

"huc propere stipamur et ordine nullo congestae;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권47)
"propere monitus iramque parentis ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo distinet et raucae circumtonat ira Maleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권3)
"huc aliquis propere sceptrum atque insigne comarum, dum videt."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권301)
Servio propere accito cum paene exsanguem virum ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 423:1)
nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Servilius et Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 249:1)
tum vero ad sellas consulum propere convolavere minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium ad quod tuendum animus deesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 301:2)
maiorem instare, ni eat propere ac nuntiet consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 393:4)
itaque primo statim proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 508:1)
non negatum itaque tantum de captivis, sed, in quo ab sociis tamen temperaverant, denuntiatum senatus verbis facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius, externo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 182:1)
itaque, si videatur eis, se ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato adventu perculsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 159:1)
itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 592:1)
visa legato maior acies quam quae ab suo praesidio sustineri posset itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 48:1)
revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil unquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat in quorum spem pugnarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 474:2)
quibus cum maiore robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua levis armatura est, quae res effecit ut equitatus Romanus extemplo urgeretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 584:2)
cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut proelium eo die exspectantes, conscendere naves propere atque arma capere iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 224:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION