라틴어 문장 검색

Macedonia potius quam Italia bellum habeat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 69:2)
cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 89:2)
Cornelii electis altero die quam a Brundisio solvit in Macedoniam traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 145:1)
Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Aeginam venissent, rex Piraeum renovandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 154:1)
ducenta milia modium tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 201:2)
ipse in naves imponendos curavit et cum ducentis milibus modium tritici, ducentis hordei in Macedoniam misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 203:1)
Apustius, extrema Macedoniae populatus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo impetu captis ad Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 302:1)
pollicentibus auxilia respondit consul Dardanorum et Pleurati opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 311:2)
nec Philippus segnius - iam enim in Macedoniam pervenerat - adparabat bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 313:2)
haec pro nobis dicta sint, haec adversus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo propiores Macedoniae estis, melius nostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 362:1)
nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus, et vobis restituendi vos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam vincere cum Romanis mavultis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 365:1)
itaque revocato filio praesidioque, quod in faucibus Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 390:1)
eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 434:1)
nam et sita opportune urbs erat ad impetus in Macedoniam faciendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 459:1)
adversus Dardanos, iam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis peditibus ac maiore parte equitatus misit, iussum instare ab tergo abeuntibus et carpendo postremum agmen segniores eos ad movendos domo exercitus efficere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 462:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION