라틴어 문장 검색

Ad quam conversa plebe dimicabatur artissime, facesque cum taedis ardentibus et malleolis, ad exurendum imminens malum undique convolabant, nec sagittarum crebritate nec glandis hinc inde cessante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 6:1)
Sagittarum enim nimbi crebrius volitantes, stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, appetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt, ambobus obstinatissime colluctatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 6:2)
Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore, artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone, nulli occurrentium parceretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 14:1)
Nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi, et (si dici quod verum est pateris), haec provinciae malis iactatae continuis, externis indigeant adiumentis et fortibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 16:1)
Iamque resultantibus armis et tubis, uno parique ardore hinc indeque pugnabatur audaci conflictu, latiusque sese pandente manu Romana, cum Persas occultari viderent, pavore impositorum aggeribus tormentorum, pulsabant turrim ariete, et cum ligonibus et dolabris et vectibus scalae quoque propinquabant utrimque convolante missilium crebritate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 21:2)
Latus vero e regione oppositum Thraciis, prona humilitate deruptum, hincque et inde fragosis tramitibus impeditum difficile scanditur, etiam nullo vetante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 4:2)
hinc Transtigritanis pacem obsecrantibus et Armeniis, inde nationibus Indicis certatim cum donis optimates mittentibus ante tempus ab usque Divis et Serendivis, ab australi plaga ad famulandum rei Romanae semet offerentibus Mauris, ab aquilone et regionibus solis, per quas in mare Phasis accipitur, Bosporanis aliisque antehac ignotis legationes vehentibus supplices, ut annua complentes sollemnia, intra terrarum genitalium terminos otiose vivere sinerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 10:2)
Hinc gracilescens paulatim et velut naturali quodam commercio ruens in Pontum eiusque partem ad se iungens, in speciem Φ litterae Graecae formatur, exin Hellespontum a Rhodopa scindens, Cynossema (ubi sepulta creditur Hecuba) et Coelan praeterlabitur et Seston et Callipolin.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 4:1)
Itineribus hinc extensis, Amazones ad usque Caspium mare porrectae, circumcolunt Tanain, qui inter Caucasias oriens rupes per sinuosos labitur circumflexus, Asiamque disterminans ab Europa, in stagnis Maeoticis delitescit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 27:1)
At hinc videre properans Antiochiam, orientis apicem pulcrum, usus itineribus solitis venit, urbique propinquans, in speciem alicuius numinis votis excipitur publicis, miratus voces multitudinis magnae, salutare sidus illuxisse eois partibus acclamantis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 14:1)
Ridebatur enim ut Cercops, homo brevis humeros extentans angustos et barbam prae se ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in immensum extollit, itidemque victimarius pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur hinc opportune, cum ostentationis gratia, vehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis laetabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 3:1)
et reluctante spiritu controverso adulescens in maius, hinc vi reverberante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime, contegit omnia, et humo suppressa, per supina camporum speciem exhibet maris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 7:2)
Hinc Anaxagoras lapides e caelo lapsuros et putealem limum contrectans, tremores praedixerat terrae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 21:1)
eique cochleae duae ligneae coniunguntur artissime, quarum prope unam assistit artifex contemplabilis, et subtiliter apponit in temonis cavamine, sagittam ligneam spiculo maiore conglutinatam, hocque facto, hinc inde validi iuvenes versant agiliter rotabilem flexum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 2:2)
Hinc ad arietem veniemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION