라틴어 문장 검색

HISPANVS duro colore usus, hoc se tamquam grauius elegisse dixit supplicii genus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.71)
nigro bidentes vellere atque atrae boves intro trahuntur, flamma praedatur dapes, vivumque trepidat igne ferali pecus, vocat inde manes teque qui manes regis " et obsidentem claustra Lethaei lacus, carmenque magicum volvit et rabido minax decantat ore quicquid aut placat leves aut cogit umbras;
(세네카, 오이디푸스 7:25)
CORNELI HISPANI.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 7:6)
CORNELI HISPANI.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 9:3)
CORNELII HISPANI.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 2:10)
CORNELI HISPANI.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:7)
seu mihi sunt tangenda novercae pocula Phaedrae, pocula privigno non nocitura suo, seu mihi Circaeo pereundum est gramine, sive Colchis Iolciacis urat aena focis, una meos quoniam praedata est femina sensus, ex hac ducentur funera nostra domo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 123)
suppetat hic, piscis calamo praedabor, et ibo mundus demissis institor in tunicis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 229)
"utque satis sibimet numerosa coisse nobilitas visa est, quam saxa nivalia Cotti despectant, variis nec non quam partibus ambit Tyrrheni Rhenique liquor, vel longa Pyrenei quam iuga ab Hispano seclusam iure cohercent, aggreditur nimio curarum pondere tristem gaudens turba virum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 226)
Venit in nostras a te profecta pagina manus, quae trahit multam similitudinem de sale Hispano in iugis caeso Tarraconensibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 1:1)
Qui cum adflictum et pene conlapsum reipuplicae statum uideret, Theodosium Hispanum uirum restituendae reipuplicae necessitate apud Syrmium purpura induit, Orientisque et Thraciae simul praefecit imperio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IX.3)
ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 547:1)
Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit, navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 111:1)
itaque et pecora praedantibus aliquotiens, velut casu incidissent, obviam acta, et agrestium fuga vasti relicti agri, et subsidia armatorum ad arcendas populationes missa saepius simulato quam vero pavore refugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 558:1)
vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 325:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION