라틴어 문장 검색

sed nec nostram civitatem praedictis egere stirpibus, quippe compluribus locis urbis iam casiam frondentem conspicimus, iam tuream plantam, florentisque hortos myrrha et croco.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 4:4)
De altero, quod mox proposueram, nihil dubito quin per species digerendae vites disponendaeque sint in proprios hortos, semitis ac decumanis distinguendae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 4:1)
Illa tamen una mihi ratio suppetit, celerrime quod proposuimus efficiendi, si sint veteranae vineae, ut separatim surculis 3 cuiusque generis singulos hortos inseramus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 1:1)
Iam illa generum separatio summam commoditatem habet, quod vinitor cuique facilius suam putationem reddet, cum scit cuius notae sit hortus quem deputat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 7:1)
Has differentias servat pro situ et positione locorum, qui genera per hortos separat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 9:1)
Sed quoquo modo2 vineta placuerit ordinare, centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:1)
Martias in hortis subacta et stercorata terra super pulvinos arearum disponere convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 21:2)
Nam et vipera et caecilia saepe cum in pascuo bos improvide super- cubuit, lacessita onere morsum imprimit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 1:2)
aestate opacissima nemorum et montium,elata magis quam plana pascua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:1)
Levis autem cura pascui est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 2:1)
Gregibus autem spatiosa et palustria montana pascua eligenda sunt, rigua nec unquam siccanea,vacuaque magis quam stirpibus impedita frequentibus,mollibus potius quam proceris herbis abundantia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 2:1)
Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari, vel ad praesepia contineri:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 8:2)
Inde maior praegnantibus adhibenda cura est, largoque pascuo firmandae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:5)
Mox cum firmior fuerit, in eadem pascua, in quibus mater est, dimittendus, ne desiderio partus sui laboret equa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 12:5)
Eius vesaniae 3 signa sunt, cum per pascua veluti extimulatae concursant, subinde ut circumspicientes requirere 4 ac desiderare aliquid videantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 35장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION