라틴어 문장 검색

Nec templum apud eos visitur aut delubrum, ne tugurium quidem culmo tectum cerni usquam potest, sed gladius barbarico ritu humi figitur nudus, eumque ut Martem, regionum quas circumcolunt praesulem, verecundius colunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 23:1)
Et quia humus rivis operta sanguineis gressus labiles evertebat, conabantur modis omnibus vitam impendere non inultam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 6:1)
Scorpio genus tormenti, quem onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra illisus est, visus tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi, cedentes e medio, abire temptarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 12:2)
Deinde illo in Pannonia relicto, ipse ad Serdicam regressus, morbo ingenti occupatus sic distabuit, ut aperto et putrescenti viscere moreretur, in supplicium persecutionis iniquissimae ad auctorem scelerati praecepti iustissima poena redeunte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 3장 4:3)
Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:4)
Hic iacet, ambo iacent, uiscera trita fluunt.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:13)
Dum niue candet humus, glacies dum sopit aquarum Cursus, in colubrum turbida seuit hyemps.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:1)
Hanc, si celsa cadat, saxea franget humus.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:10)
Vt linum pariat de lini semine semen Nutrit humus, sed aues tangit hyrundo metu.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:1)
exit humo semen et herba uiret.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:4)
Horrent obsequium uiscera nostra tuum.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et sue 27:4)
dum uincere certat, Vincitur et cursum uiscera rupta negant.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:9)
nam fraudibus uso Aucupe fraudosam uiscus inescat auem.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:16)
Ergo pecus tutoris egens in uiscera mergit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:7)
Malo uerrat humum, quam sit tibi causa decoris, Quam tegat inmundas res bene munda nates.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION