라틴어 문장 검색

vel certe, e longinquo eum ante iaculo vulneravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3543)
vel certe ideo inter scorpionis bracchia, quae sunt libra, et Erigonen, quae est virgo, quia libra aequitas, virgo iustitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3312)
unam ad signum scorpionis, qua Hercules ad deos isse diceretur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 346)
'decedat' autem non pro occasu dixit, sed 'soli cedat', quo in scorpione posito cum ortu ipsius oritur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2223)
fundis nemo figit, sed intra insidias cogit, ubi conclusam feram iaculis petit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3093)
Is lusus est festam teretem iactatione fluctuum levigatam legere de litore, eam festam plano situ digitis comprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum vel dorsum maris raderet enataret, dum leni impetu labitur, vel summis fluctibus tonsis emicaret emergeret, dum adsiduo saltu sublevatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 6:1)
in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 31:4)
solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis, in umbra igitur inquit pugnabimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 100:8)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)
in scorpione venenarii et percussores;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:26)
Nunc quoque per pueros iaculis incessitur index Et pretium auctori vulneris ipsa datur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1311)
hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:569)
sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique armaque et in gyros ire coactus equus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 77:4)
iaculo fixa puella tuo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 153:4)
utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma sumere et hostili tingere caede manum, atque ut es excusso iaculum torquere lacerto collaque velocis flectere doctus equi, tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis, atque suis numeris forte quievit opus, ne tua marcescant per inertis otia somnos, lucida Plena tendis in astra via.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 925)

SEARCH

MENU NAVIGATION