라틴어 문장 검색

primus enim contempto ordine rerum, omissa modestia ac pudore verborum, ipsis etiam quibus utitur armis incompositus et studio feriendi plerumque deiectus, non pugnat, sed rixatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 5:1)
igitur ut Batavi miscere ictus, ferire umbonibus, ora fodere, et stratis qui in aequo adstiterant, erigere in collis aciem coepere, ceterae cohortes aemulatione et impetu conisae proximos quosque caedere:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 2:1)
agerent ac ferirent, si ita re publica videretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장7)
accessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacrificii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장2)
tum vero strepitus dissoni, casus incerti, neque feriendi neque declinandi providentia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장6)
quidam recentis victoriae memores retinere locum, ferire hostem, seque et proximos hortari et redintegrata acie manus ad obsessos tendere ne tempori deessent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장17)
templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 3:1)
Post necem Caesaris reuerso ab Apollonia et ingrediente eo urbem repente liquido ac puro sereno circulus ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit ac subinde Iuliae Caesaris filiae monimentum fulmine ictum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 95장 1:1)
equitem R. obiectum feris, cum se innocentem proclamasset, reduxit abscisaque lingua rursus induxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:5)
plures autem prodiderunt optulisse ultro iugulum et ut hoc agerent ac ferirent, quando ita uideretur, hortatum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:4)
'feriat iam, quem uolet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 2:2)
quam ut conspexere Tyriae, duae ex diverso in latera eius invectae sunt, in quarum alteram quinqueremis eadem concitata et ipsa rostro icta est et illam invicem tenuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 10:2)
Hephaestionis brachium hasta ictum est, Perdicca et Coenos et Menidas sagittis prope occisi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 16장 36:1)
tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 26:2)
namque adeo certo ictu destinata feriebat, ut aves quoque exciperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION